- CYRENAICA
- CYRENAICAregio Lybiae exterioris, ubi Basiliscus serpens generatur. Solin. c. 30. inter regionem Tripolitanam, ad Occasum, et Marmaricam ad Ortum, nunc in parte Barbariae, quae regnum Barcae dicitur. In ea est Pentapolis provinc. nunc Mesrata: Ubi Cyrene, totius tractus primaria vulgo Cairoan. Coeterum Graecis ἠ Κυρηναία. Theophrastus, et τὸ δὲ θύον--- - παῤ Α῎μμωνίτε γίνεται, καὶ εν τῇ Κυρηναίᾳ; ubi Cyrenaicum, alias Libycum thyum, citrum est, e qua arbore Templorum veterum contignationes fuisse in Cyrenarum urbe, idem refert. More Graecorum Cyrenaeam dixit Solinus, c. 38. Circa Corycum Cilicioe. crocum plurimum optimumque: det licet Sicilia, det Cyrenaea, det et Syria, hoc primum est. Incipiebat autem illa a Syrri maiore, araeque Philaenorum limitem eius faciebant et Carthaginensium ditionis, h. e. Africae minoris. In ea porro nulli montes, agri interior pars frugibus bona, flores laudatissimi, ora arboribus ferrilis, mox 30. mill. pass. latitudine, et 250. longitudine, laseris modo ferax, (quod iucundi odoris et gustu suave, magnas olim incolis opes afferebat) praedicatur Ariano, in Indicis. Vide Salmas. ad Solin. passim, inprimis, p. 318. et 1024. De lasere vero Cyrenaico. infra suô locô: ut et de nummis Cyrenensium, supra in voce Battus.Urbes Cyrenaicae et Marmariae.Apollonia Bonandrea, portus. Aptuchum Langifaria, portus. Arsinoe, vide Teuchira. Berenice Bernicho. Cyrene Cairoan. Darnis Doera. Hammon seu Ammon, ubi Iovis AMmonis Oraculum Marmaricae, Canzaron di Mahomae. Oasis inagna, Gademez. Oasis parya, Azagar. Paraeromum Marmaricae, Albertion, portus. Ptolomais, quae et Barce, Barcae. Teuchare, quae et Arsionoe Trochara.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.